PROMONTORIUM

PROMONTORIUM
I.
PROMONTORIUM
Aromata, Cap de Guardafuy, in Africa, et in ora maris Arabici.
II.
PROMONTORIUM
Condaeum, Cap de Conde Gallis, Cap Cecil Anglis, Cad d'Orange Belgis, est in Guiana regione Americae meridionalis, in ora maris Borealis, atque inter Caianam insulam et promontorium Boreale.
III.
PROMONTORIUM
Latinis dicitur, quidquid prominet in aequor; hinc prominens quoque. et prominentia, quae voces frequenter occurrunt apud Solinum: pro recessis et prominentia, διὰ κόλπων τε καὶ ἀκρωτηρίων. Α᾿κρωτήριον autem Graecis promontorium est. Idem et κέρας iis, h. e. cornu, aliquando. Ubi linguailla, in qua
situm est Byzantium, Promontor. aureicornu, ἀκτὴν vel ἄκραν τοῦ χρυσοῦ Κερατος, appellat Plin. l. 4. c. 11. Vide quoque Ammian. l. 22. nisi malis sinum intelligi, qui Byzantina moenia alluit. Revera enim littus illud potius, quam promontorium, quod multis ramulis scissum intercurrentis maris sinum efficit cornu cervino similem. unde nomen. Illa autem Promuntoria demum sinus, (a suis promontoria plerumque dictos) faciunt ac discernunt quae linguis terrarum in mare exeuntibus supposita. mari et ipsai incumbunt; ut contra Sinus sunt laciniae maris in terras exeuntis et promuntoria hinc inde ambientis. De cuismodi promuntoriis Graeci dicumt ἄκραν κάμττειν, quia circumeunda sunt; ut mertae in Circo: Peninsulas es Marcianus vocat In Periplis: Τῶν δὲ κόλπων καὶ τȏυ ἀκρωτηρίων ἤτοι χεῥῥονήσων τὸν περίπλουν οὐ δυνατὸν ἀκριβῆ παραςτῆσαι. In recto vero littore nulla sunt ἀκρωτήρια, nulli sinus, cuiusmodi maris tractus αἰγιαλοὺς Graeci vocant. Unde apud eundem saepe legere est, ἀκρωτήρια ἐπίσημα, κόλπους ἐπισήμους, αἰγιαλοὺς ἐπισήμους, in circumvectionibus magnorum sinuum designandis notari. Porro sinus ἐξοχὰς faciunt, Promuntaori κοιλέτητας, quae in mare penetrant proiectis linguis: quod probe notandumne sinuum ἐξοχὰς, pro Promunteriis accipiamus. Quam in rem vide Salmas. ad Solin. p. 782. et reliqua huc facientia, supra in voce Caput, Item in Promontorium. PROMONTORIA 4. TERRAE PARTIUM EEXTATIORA. IN AFRICA. Tria sunt illa celeberrima, Capo Guardafuy, ad ingressum maris Rubri; Capo de Bvena Esperanza, extrema pars Africas, inter Oceanum Aethiopicum et Indicum; et Capo Verde, Promontor, Viride, eregione Insularum ab eo cognominatarum, quaque litus Africanum ab Occid. in Orientem flectitur. Praeter quae minora sunt. Caput Viride, Capo de Canti, Capode Guer, Promontor. Atlantis seu Capo de Non, quod olim crederetur superari non posse adeoque pro termino navigationis haberetur, dictum; Capo Baiadov, Capo de Olaredo, et Capo Blaco: trans Caput Viride, Capo de S. Anna, Capo de las Palmas, Capo de tres Puntas, Capo de Lopo Gonzalves nec non Cap. Negro. IN ASIA. Duo notissima sunt Promontoria, coridanum seu Capo Ras Algate, ad ingressum sinus Persici, et Cao Comeri, in concursu litorum Malabarici et Coromandelici IN AMERICA. Capo de la Vittoria, ad egressum Freti Magellanici in Mare Pacificum; Capo S. Augustini ad Mare del Nort, Cape de Passano et Capo de S. Francisco ad Mare Pacificum. IN EUROPA. Eius maximam longitudinem designat Auctor Anonymus Orb. Terr. Georg. ex Promonter, Rutubas seu Nortcaep; et Promontor. Peloponnesi Taenaro, seu Capo Metapan. Coetera singularum regionum ista sunt. α. Hispaniae, in Oceano Altanticô Capo de las Pennas de Guzan, seu Promontor Scythicum, Capod'Oriegal, Capo de Finis Terroe, olim Artabrum, Celticum, Nerium. In Mari Mediterraneo Capo de Gadet, in Regno Granatae, olim Promontor, Charidemum, Capo de Palas, olim Scombraria; in Regno Murciae, Ferraria seu Capo
Martinapo, in Regno Valentiae, Capo de Palafugel, in Catalaunia, olim Promontor. Lunarium, Capo de Creuz seu Aprodisium ad Mare Gallicum. ss. Portugalliae Capo de Cascais, olim Promontor. Magnum, ad dextram Tagi fluvii Capo de Spichel, olim Promontor. Barbarum, ad eius sinistram; Capo de Vincenta seu Promontor. Sacrum, in Regno Algarbiae. Reliqua alibi recensuimus suô locô. Vide Auctorem praefatum Orbis Terr. Geograph. et civ. Part. l. c. 7.
IV.
PROMONTORIUM
Mosandani, Cabo de Mosandan, in Arabia felici, ad fauces sin us Persici, et ex adverso Armuzii.
V.
PROMONTORIUM
Rubea Nort Caep, in parte Boreali Norvegiae.
VI.
PROMONTORIUM
quid sit, vide infra Promuntorium. PROMONTORIA PRAECIPUA.
VII.
PROMONTORIUM
vide supra, Cella, et Cellarium, item Penu; de Veterum vero more Prompturaria, cellas et armaria, claudendi, imo iam claustris serisque occlusa, ulterilus obsignandi, hîc passim, inprimis ubi de Clavibus et Obsignartoribus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Promontorium — (lateinisch) bezeichnet allgemein ein Vorgebirge, Promontorium (Mittelohr), eine anatomische Struktur in der Paukenhöhle des Mittelohrs Promontorium (Kreuzbein), eine anatomische Struktur am Kreuzbein geographische Bezeichnungen für Vorgebirge im …   Deutsch Wikipedia

  • Promontorĭum — (lat.), 1) Vorgebirg; die einzelnen Vorgebirge s. u. dem Beiwort, z.B. Aeanteum p. etc.; 2) (Anat.), Vorgebirg, z.B. P. ossis sacri, das Vorgebirg des Kreuzbeins, s. Becken …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Promontorĭum — (Promunturium, lat.), Vorgebirge; in der Anatomie (Vorberg) Teil des Kreuzbeins (s. d.) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Promontorium — Promontorĭum (lat.), Vorgebirge …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Promontorium — Promontorium, das Vorgebirge …   Herders Conversations-Lexikon

  • Promontorium — Pro|monto̱rium [aus lat. promontorium (Nebenform von lat. promunturium) = Bergvorsprung, Ausläufer eines Berges] s; s, ...ria u. eindeutschend: ...rien [...ien]: „Vorberg“, Vorwölbung (Anat.), und zwar: 1) Pro|monto̱rium (ca̱vi tỵmpani):… …   Das Wörterbuch medizinischer Fachausdrücke

  • Promontorium — Pro|mon|to|ri|um das; s, Plur. ...ria u. ...rien [...i̯ən] <aus lat. promontorium (Nebenform von promunturium) »Bergvorsprung, Ausläufer eines Berges«> Vorwölbung (Anat.) …   Das große Fremdwörterbuch

  • Promontorium — iškyšulys statusas T sritis gyvūnų anatomija, gyvūnų morfologija atitikmenys: lot. Promontorium ryšiai: platesnis terminas – kryžkaulio pamatas …   Veterinarinės anatomijos, histologijos ir embriologijos terminai

  • Promontorium — kyšulys statusas T sritis gyvūnų anatomija, gyvūnų morfologija atitikmenys: lot. Promontorium ryšiai: platesnis terminas – labirinto siena …   Veterinarinės anatomijos, histologijos ir embriologijos terminai

  • PROMONTORIUM Acutum — Cap. Pointu, promontorium est Americae, in nova Francia et in parte occidentali insulae Terrae novae, versus sinum S. Laurentii …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”